ENGOLISMA seu INCULISMA

ENGOLISMA seu INCULISMA
ENGOLISMA seu INCULISMA
urbs Ep. Aquitaniae, al. Ratiastum quibusd. 12. leuc. a Mediolano Sant. in Ort. 16. a Lemovico in Occ. Cum castro munito et Duc. tit. Primus eam occupavit Chlodoveus I. victo Alarico, et muris sponte corruentibus. Gregor. Tur. Hist. l. 2. c. 37. Postea, sub Carolo Simplice, Praefecti quidam rerum hic potiti sunt, donec post mortem Com. Guidonis, ad Philippum Pulchrum urbs rediit. Data dein Ioh. filia Lud. Hutini, uxori Philippi Ebroicensis, Anglis cessit, pace Bretiniacensi. Sed ditionem recuperavit Carolus V. eamqueve fratri Ioh. Duci Brituricensi concessit, moxqueve ab eodem certâ pecuriiae summâ recepit. Fuit exin sub Ludovico D. Aurel. fratre Caroli VI. et filio eius Ioh. cuius nepos Franciscus, postea Rex, Comit. in Ducatum erexit, A. C. 1515. Vulgo Angouleme. Capta bello civili, A. C. 1562. et 1568. Primaria est Engolismensis agri, vulgo Angoumois, prov. quae prope Carentonium fluv. inter Marchiam Lemovic. ad Ort. et Sautoniam ad Occ. sita est. Vide quoque Iculisma.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужно сделать НИР?

Look at other dictionaries:

  • PETROCORIENSIS Provinc — Aquitaniae, satis ampla irrigua, montosa quidem et aspera, fertilis tamen: fontibus salubribus abundans, metallorum ferax. Sub Comitibus propriis, asque ad Carolum VI. sub quo Duci Aurelianensi concessa, postea coronae unita est. Inter… …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”